Estatuto del 29 de diciembre de 1340, según el chartularium universitatis parisiensis - Anexos - Guillermo de Ockham, O. F. M. El nominalismo y su irrupción en la Universidad de París - Libros y Revistas - VLEX 857135937

Estatuto del 29 de diciembre de 1340, según el chartularium universitatis parisiensis

AutorDiego Alejandro Gracia Ortiz
Cargo del AutorLicenciatura en Filosofía y Letras por la Universidad Pontificia Bolivariana de Medellín
Páginas233-238
233
Estatuto dEl 29 dE diciEmbrE dE 1340, sEgún
El
chartularium
univErsitatis
parisiEnsis
Universis presentes litteras inspecturis omnes et singuli magistri
actu regentes Parisius in artium Facultate salutem in Domino.
Erroribus obviare, quantum potest, unusquisque tenetur et viam
omnimode ad eos praecludere, maxime cum ex hiis possit agnitio
veritatis occultari. Verum quia ad nostram noviter pervenerit noti-
tiam, quod nonnulli in nostra artium Facultate quorundam astutiis
perciniosis adherentes, fundati non supra firmam petram, cupientes
plus sapere quam oporteat, quaedam minus sana nituntur seminare,
ex quibus errores intolerabiles nedum circa philosophiam, sed et
circa divinam Scripturam, possent contingere in Futurum: hinc est,
quod huic morbo tam pestifero remediare cupientes eorum funda-
menta prophana et errores, prout potuimus, collegimus, statuentes
circa illa per hunc modum:
Sección i; cf. infra, capítulo i
Videlicet quod nulli magistri, baccalaurii vel scolares in artium fa-
cultate legentes Parisius audeant aliquam propositionem famosam
illius auctoris cuius librum legunt, dicere simpliciter esse falsam, vel
esse falsam de virtute sermonis, si crediderint quod auctor ponendo
illam habuerit verum intellectum; sed vel concedant eam, vel sen-
sum verum dividant a sensu falso, quia pari ratione propositiones
Bibliae absoluto sermone essent negandae, quod est periculosum.
Et quia sermo non habet virtutem, nisi ex impositione et usu com-
muni actorum vel aliorum, ideo talis est virtus sermonis, qualiter
eo actores communiter utuntur et qualem exigit materia, cum ser-
mones sint recipiendi penes materiam subiectam.
Sección ii; cf. infra, capítulo ii
Item quod nullus dicat simpliciter vel de virtute sermonis omnem
propositionem esse falsam, quae esset falsa secundum supositionem
personalem terminorum, eo quod iste error ducit ad priorem erro-
rem, actores enim saepe utuntur aliis suppositionibus.

Para continuar leyendo

Solicita tu prueba

VLEX utiliza cookies de inicio de sesión para aportarte una mejor experiencia de navegación. Si haces click en 'Aceptar' o continúas navegando por esta web consideramos que aceptas nuestra política de cookies. ACEPTAR